Psalmus 51


Miserére mei, Deus, *
    secúndum misericórdiam tuam;
et secúncdum multitúdinem miseratiónum tuárum *
    dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea *
    et a peccáto meo munda me.

Quóniam iniquitátem meam ego cognóso, *
    et peccátum meum contra me est semper.

Tibi, tibi soli peccávi *
    et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
    et aequus in iudício tuo.

Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
    et in peccáto concépit me mater mea.
Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
    et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.

Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
    lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audíre me fácies gáudium et laetítiam, *
    et exsultábunt ossa, quae contrivísti.

Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
    et omnes iniquitátes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus, *
    et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

Ne proícias me a fácie tua *
    et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi laetítiam salutáris tui *
    et spíritu promptíssimo confírma me.

Docébo iníquos vias tuas, *
    et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meae, *
    et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.

Dómine, lábia mea apéries, *
    et os meum annuntiábit laudem tuam.
Non enim sacrifício delectáris, *
    holocáustum, si ófferam, non placébit.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
    cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Benígne fac, Domine, in bona voluntáte tua Sion, *
    ut aedificéntur muri Ierúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium iustítiae, oblatiónes et holocáusta; *
    tunc impónent super altáre tuum vítulos.
 

Psalmus 130


De profúndis clamávi ad te, Dómine; *
    Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendéntes *
    in vocem deprecatiónis meae.

Si iniquitátes observáveris, Dómine, *
    Dómine, quis sustinébit?
Quia qpud te propitiátio est, *
    ut timeámus te.

Sustínui te, Dómine, *
    sustínuit ánima mea in verbo eius;
sperávit ánima mea in Dómino *
    magis quam custódes auróram.

Magis quam custódes auróram *
    speret Israel in Dómino,
quia apud Dóminum misericórdia, *
    et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israel *
    ex ómnibus iniquitátibus eius.


Kódovanie Windows-1250 (Central European).
http://www.breviar.sk/ © 1999-2015 Juraj Vidéky